CHAERONIA et CHAERONEA seu CHERRONEA

CHAERONIA et CHAERONEA seu CHERRONEA
CHAERONIA, et CHAERONEA, seu CHERRONEA
Boeotiae urbs, ad Cephissum fluv. Plutarchi patria. Prius Anne dicebatur, testibus Pausaniâ, l. 9. paulo ante finem, et qui amat non raro buculâ (quod aiunt) Pausaniae arare, Stephanô Byzantiô, l. 22. περὶ πόλεων. Utriusque verba haec sunt: Ε᾿καλεῖτο δ᾿ ἡ πόλις Α῎ρνη τὸ αρχαῖον. Meminit eius Homerus in Catalogo Il. β. v. 507.
Ο῞ιτε πολυςτάφυλον Α῎ρνην ἔχον.
Itemque Lycophron,
Α῎ρνης παλαιᾶς γεν´να, Τεμμίκων πρόμοι,
Arnae veteris propago, Temmicum duces.
Postea vero suum in eam nomen Chaeron transfudit, teste Stephanô, Χαιρώνεια πὁλις τὸ πρῶτον κέκληται ἀπο Χαίρῳνος, quisnam ille Chaeron fuerit, indicabit Pausan. in Boeticis, Τὸ δὲ νῦν τοῖς Χαιρωνεῦςιν ὄνομα γεγονέναι ῾λἐγουςιν᾿ ἀπὸ Ζαίρωνος, ὃν Α᾿πόλλωνός φαςινεἰναι. Id ipsum tantum non conceptis verbis declarat ipse Plutarchus, in Περὶ τολυπραγμ. ubi etiam causam immutati nominis indicat: Ω῞ςπερ την` ἐμὴν πατρίδα πρὸς ζέφυρον ἄνεμον κεκλημένην, καὶ τὸν ἥλιον ἐρεἰδοντα δείλης ἀπὸ τȏυ Παρναςςοῦ δεχομένην, ἐπὶ τὰς ἀνατολὰς τραπῆναι λέγουςιν ἀπὸ τȏυ Χαίρωνος, i. e. Quomodo patriam meam vento, qui flat ab occasu, prius obversam, et Solis decumbentis radios vesperi ex Parnasso admittentem, in Ortum a Chaerone conversam ferunt. Vult indubie a Chaerone, cui suam salubritatem debebat, postremo nomen obtinuisse. Falsus est igitur Apollodorus, dum scribit, rerum Boeoticarum l. 2. Chaeronem huius urbis conditorem exititsse: Λέγεται δ᾿ οἰκιςτὴν γενέςθαι τȏυ πολίςματος Χαίρωνα. Non fuit οἰκιςτὴς Chaeroneae, sed potius ἀνοικιςτὴς, ἢ διορθωτὴς, et quasi θεραπευτὴς, ut Apollinis filium decuit. Utut sit, certe Chaeronea erat etiam aetate Plutarchi angusta, et civium paucitate ignobilis, quippe quae vel unius absentiâ imminutionem sensibilem, neque contemnendam patiebatur. Id quod ipse, l. 5. βίων παραλλήλων clare manifestat, ἡμεἴς δὲ μικρὰν οἰκοῦντες πόλιν, καὶ ἵνα μὴ μικροτέρα γένηται φιλοχωροῦντες. Neque actis retro saeculis maior, aut illustrior fuit. Plut. in Cimone: Α῞τε δὴ καὶ τῆς πατρίδος ἡμῶν λυπρὰ πραττούσης, καὶ διὰ μικρότητα καὶ πενίαν παρορωμένης, i. e. Quippe patriae nostraetenues id temporis (aetate Luculli) res erant; et suâ cum mopiâ tum exilitate despicatui habebatur Neque sub Augusto fortunâ meliore usam vel hinc disce, quod Chaeronenses, ceu vilissima mancipia, omnes praefinitum tritici modium humeris deferre ad mare, etiam flagellis, quo citius maturarent, vapulare iussit, sub Actiacam pugnam M. Antonius. Duo vero praecipue Chaeroneae nomen apud posteros illustraverunt: unum par eximium Philosophorum Plutarchus, et Sextus eius nepos: alterum insigne proelium, quô Philippus Alexandri pater, debellatis ad Chaeroneam Atheniensibus, Boeotis, et Corinthiis Graeciae dominus evasit. Strabo, l. 9. Χαιρώνεια δ᾿ ἐςτὶν Ο᾿ρχομένου πληςίον, ὅπου Φίλιππος ὁ Α᾿μύντου μεγάλῃ μάχῃ νεκήςας, Α᾿θηναίους τε καὶ Βοιωτοὺς καὶ Κορινθίους, κατέςτη τῆς Ε῾λλάδος κύριος. Sita fuit media fere inter 2. sinus Maliatum et Corinthiacum, et ab utroque tricenis mill. pass. distabat, Heliconi et Parnasso quam proxima, dextro margini adsita Cephissi amuis, in occiduis, et extremis Boeotiae limitibus. Id quod etiam Thucydides expresse restatur, l. 4. Ε῎ςτι δὲ ἡ Χαιρώνεια ἔχατον τῆς Βοιωτίας, πρὸς τῆ Φανότιδι τῆς Φωκίδος. Rualdus. Nic. LLoydius. Hîc et Mithridates a Sylla superatus. Nunc vix rudera supersunt. 12. milliar. distabat a coronea et Copiade lacu, in Occasum. Baudrand.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”